CINCTUM

CINCTUM
CINCTUM
subligaculum erat sive campestre, quod solas partes infra pectus velabat: Alii tamen illud non tautum subligaculum dixêre, sed vestem, quae ab umbilico ad pedes cadebat, qualis poparum vestis sive victimariorum in sacrificiis: quae et Limus diccbatur. Servius ad illud Poetae, l. 12. Aen. v. 119.
---- ---- Alii fontemque ignemque ferebant,
Ornati limô.
Limus, inquit, vestis, quâ usque ad pedes teguntur poparum pudenda. Hygenus de limit. agrorum, limum Cinctum ideo dicit vocatum, quod parpuram transversam habeat; habebat enim in extremo purpurcam limam. Inde succincti popae, Sueton. Calig. c. 32. Ovidius Cinctum et campestre idem facit, cum Lupercos cinctutos vocat, l. 5. Fast. v. 101. quos nudos solô subligaculô incinctos discurrisse notum. Similiter Cerhegi cinctuti dicti sunt, quod cum Romani antiquissimi solam togam sine tunica gestarent, illi severioris vitae ac cultus tenaces, sine tunica, nudisque humerô et brachiô incedebant, locô tunicae Cinctum solum gestantes, quem morem ad posteros quoque suos transmiserunt. A Cincto dim inutiv. Cinctichulum, cuius mentio fit in veste adolescentum, apud Plautum, Bacchid. act. 3. sc. 3. v. 28.
Inde de hippodromo et palaestra ubi revenisses domum,
Cincticulô praecinctus in sella apud Magistrum assideres,
Cum librum legeres.
Vide Octav. Ferrarium, de re Vestiar. l. 1. c. 9. et hîc infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Perigrapha i-cinctum — Systematik Ordnung: Schmetterlinge (Lepidoptera) Überfamilie …   Deutsch Wikipedia

  • Perigrapha i-cinctum — Scientific classification Kingdom: Animalia Phylum …   Wikipedia

  • cincta —   , cinctum, cinctus   L. cinctus, girdle.   1) Lemma with a transverse band of hairs. Danthonia cincta, Merxmuellera cincta   2) pedicel with a ring of hairs immediately below the spikelet. Andropogon cinctus, Panicum cinctum   3) with a girdle… …   Etymological dictionary of grasses

  • Peridinium — Peridinium …   Wikipédia en Français

  • Heloderma suspectum —   Monstruo de Gila …   Wikipedia Español

  • Valsaria insitiva — Scientific classification Kingdom: Fungi Phylum: Ascomycota Class: Dothideomycetes …   Wikipedia

  • Odontoglossum spectatissimum — Scientific classification Kingdom …   Wikipedia

  • LIMUS — teste Serv. ad illud Virg. Aen. l. 12. v. 119. Alii fontemque ignemque ferebant, Velati limo: vestis erat, quâ usque ad pedes tegebantur Poparum (s. Victimariorum in sacrificiis) pudenda. Hanc vestem cinctum appellatam volunt quidam, unde Hygen.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • круг — род. п. а, мн. круги, кругом, нареч., укр., блр. круг, ст. слав. крѫгъ κύκλος, болг. кръг(ът), сербохорв. кру̑г, род. п. кру̑га, словен. krȏg, чеш., слвц. kruh, польск. krąg, род. п. kręgu. Родственно др. исл. hringr, д. в. н., англос. hring… …   Этимологический словарь русского языка Макса Фасмера

  • цата — оправа икон , старая монета , церк., укр. цята, цят немножко , др. русск. цѧта мелкая монета (Остром.), украшение (Ипатьевск. летоп. и др.; см. Срезн. III, 1434 и сл.), ст. слав. цѩта δηνάριον (Еuсh. Sin., Супр.), сербохорв. стар. це̏та λεπτόν,… …   Этимологический словарь русского языка Макса Фасмера

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”